Passage
Cicero, Letters to Atticus 13.47.1
lat cicero phi057 perseus lat1
postea quam abs te, Agamemno, non ut venirem (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem tetigit auris nuntius, extemplo instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable