LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 13.8.1

lat cicero phi057 perseus lat1

plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίασ. te Idibus videbo cum tuis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable