Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.1.1
lat cicero phi057 perseus lat1
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse. etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet? quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable