Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.13.1
lat cicero phi057 perseus lat1
septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen, a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai.