Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.13A.2
lat cicero phi057 perseus lat1
a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable