Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.17A.7
lat cicero phi057 perseus lat1
ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius. ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable