LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 14.20.2

lat cicero phi057 perseus lat1

audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. de tuo autem Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt iam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable