LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 14.20.3

lat cicero phi057 perseus lat1

de Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem publicam putem pendere e Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat, illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere, suam quoíque sponsam, míhi meam; suum quoíque amorem, míhi meum. non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus. atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile vincantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable