Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.20.5
lat cicero phi057 perseus lat1
Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ. non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit. haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae plurimam salutem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable