Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.22.1
lat cicero phi057 perseus lat1
certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable