Passage
Cicero, Letters to Atticus 14.8.2
lat cicero phi057 perseus lat1
quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen—. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable