Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.1.3
lat cicero phi057 perseus lat1
redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable