LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 15.13.4

lat cicero phi057 perseus lat1

longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem humana. de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.

Provenance