Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.13.5
lat cicero phi057 perseus lat1
Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable