Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.14.1
lat cicero phi057 perseus lat1
vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable