Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.15.2
lat cicero phi057 perseus lat1
reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi. cum φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable