Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.16
lat cicero phi057 perseus lat1
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud adhuc, summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable