Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.1A.1
lat cicero phi057 perseus lat1
Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam paulo post Cumis eam vidi. venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable