LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 15.21.1

lat cicero phi057 perseus lat1

narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem. tum me inquit conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe. scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable