Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.25.1
lat cicero phi057 perseus lat1
de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable