LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 15.4.1

lat cicero phi057 perseus lat1

ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero etiam Carfulenus, ἄνω. Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici.

Provenance