LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 15.6.2

lat cicero phi057 perseus lat1

HIRTIVS CICERONI suo salutem Rurene iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable