Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.7
lat cicero phi057 perseus lat1
gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices, quia te laudat. puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non ex iure manum consertum sed quae sequuntur; tuque scribes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable