Passage
Cicero, Letters to Atticus 15.9.1
lat cicero phi057 perseus lat1
iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†. rides inquies in talibus rebus? quid faciam? plorando fessus sum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable