Passage
Cicero, Letters to Atticus 16.1.5
lat cicero phi057 perseus lat1
de c_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere . quod plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hinc ex Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid, cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram.