LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 16.11.2

lat cicero phi057 perseus lat1

quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum εὐμενείᾳ. ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, eodem iure quo Rubriana potius quam quo Scipionis, et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo indignissimum est hunc vivere quam quid indignius?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable