LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 16.11.3

lat cicero phi057 perseus lat1

Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam. o Tite tibi prodesse laetor. Anagnini sunt Mustela ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit. librum quem rogas perpoliam et mittam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable