Passage
Cicero, Letters to Atticus 16.16C.3
lat cicero phi057 perseus lat1
nunc, mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua. omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable