LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 16.3.1

lat cicero phi057 perseus lat1

tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te magis et magis delectare o Tite, si quid, auges mihi scribendi alacritatem. quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.

Provenance