Passage
Cicero, Letters to Atticus 16.4.1
lat cicero phi057 perseus lat1
ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus. ibi Brutus. quam ille doluit de Nonis Ivliis! mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III Idvs Qvintilis. Libo intervenit. is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca παρὰ λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett., TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad ipsos missae essent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable