LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 16.6.2

lat cicero phi057 perseus lat1

me hercule, mi Attice, saepe mecum, ἡ cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar. malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. haec hactenus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable