Passage
Cicero, Letters to Atticus 16.7.3
lat cicero phi057 perseus lat1
illud admirari satis non potui quod scripsisti his verbis, bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam. an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant: velim σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere. itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset. at hoc ipsum non constanter. nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable