LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 2.12.2

lat cicero phi057 perseus lat1

emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. Publius inquit tribunatum pl. petit. quid ais? et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia inquit ista rescindat. quid Caesar? inquam negat se quicquam de illius adoptione tulisse. deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable