Passage
Cicero, Letters to Atticus 2.15.2
lat cicero phi057 perseus lat1
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.