LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 2.15.3

lat cicero phi057 perseus lat1

cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram, salve inquit Arrius. hoc est Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi! ego vero in montis patrios et ad incunabula nostra pergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable