LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 2.19.5

lat cicero phi057 perseus lat1

honestior declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio. quid ergo est? pugnare malo. nihil tamen certi. iterum dico utinam adesses! sed tamen si erit necesse, arcessemus. quid aliud? quid? hoc opinor. certi sumus perisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? sed haec scripsi properans et me hercule timide. posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ. hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster Pompeius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable