Passage
Cicero, Letters to Atticus 2.24.1
lat cicero phi057 perseus lat1
quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable