LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 2.6.2

lat cicero phi057 perseus lat1

tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum πολιτευτέον; nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable