LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 2.7.4

lat cicero phi057 perseus lat1

sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam. quidnam id est? si est enim aliquid, plus est boni quam putaram. atque haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, κἂν ὑπὸ στέγῃ πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable