LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 3.15.5

lat cicero phi057 perseus lat1

quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable