Passage
Cicero, Letters to Atticus 3.9.2
lat cicero phi057 perseus lat1
itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio. nunc Hortensium adlice et eius modi viros. obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus; tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable