LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 4.15.4

lat cicero phi057 perseus lat1

nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable