Passage
Cicero, Letters to Atticus 4.16.3
lat cicero phi057 perseus lat1
quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus ille noster Plato. cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable