LOGOI

Passage

Cicero, Letters to Atticus 4.17.7

lat cicero phi057 perseus lat1

Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices quid mihi hoc monumentum proderit? †ad quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.

Provenance