Passage
Cicero, Letters to Atticus 4.19.1
lat cicero phi057 perseus lat1
o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum licentia†. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable