Passage
Cicero, Letters to Atticus 4.2.4
lat cicero phi057 perseus lat1
adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque sub quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus intercessit. de intercessione statim ambo consules referre coeperunt. cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant, reminiscebantur enim Kal. Ianuar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable