Passage
Cicero, Letters to Atticus 4.2.6
lat cicero phi057 perseus lat1
quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce. ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer. quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable