Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.1.2
lat cicero phi057 perseus lat1
de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable