Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.10.2
lat cicero phi057 perseus lat1
sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable