Passage
Cicero, Letters to Atticus 5.12.1
lat cicero phi057 perseus lat1
negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable